środa, 23 grudnia 2015

BENEDICTUS

Benedictus Dominus Deus Israel; quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos; ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti, iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Można dodać Chwała Ojcu...
Glòria Pàtri...

MAGNIFICAT

Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: et sanctum nomen eius,et misericórdia eius a progénie in progénies timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles, esuriéntes implévit bonis, et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel, púerum suum, recordátus misericórdiæ suæ, sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in sæcula.

Można dodać Chwała Ojcu...
                      Glòria Pàtri...


O Emmánuel



O Emmánuel, rex et légifer noster, exspectátio géntium et salvátor eárum: veni ad salvándum nos, Dómine Deus noster. 

wtorek, 22 grudnia 2015

O Rex génitum


O Rex géntium et desiderátus eárum, lapísque anguláris, qui facis útraque unum: veni et salva hóminem, quem de limo formásti

poniedziałek, 21 grudnia 2015

O Oriens



O Oriens, splendor lucis ætérnæ et sol iustítiæ: veni, et illúmina sedéntes in ténebris et umbra mortis.

niedziela, 20 grudnia 2015

O Clavis David




O Clavis David,
 et sceptrum domus Israel; qui áperis, et nemo claudit; claudis, et nemo áperit: veni et educ vinctum de domo cárcerís, sedéntem in ténebris et umbra mortis.

sobota, 19 grudnia 2015

O Radix Iesse


O Radix Iesse, qui stas in signum populórum, super quem continébunt reges os suum, quem gentes deprecabúntur: veni ad liberándum nos, iam noli tardáre.