MAGNIFICAT
Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: et sanctum nomen eius,et misericórdia eius a progénie in progénies timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles, esuriéntes implévit bonis, et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel, púerum suum, recordátus misericórdiæ suæ, sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in sæcula.
Można dodać Chwała Ojcu...
Glòria Pàtri...
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz